# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 3.294-310

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, 3.294 to 3.310. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/3.294
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/3.294

Erat autem valde religiosus et timeas Deum: ut nisi fuisset talis, non utique domos, parentes et patriam ob Dominici amoris diligentiam reliquisset. In hac urbe sub tali conditione, ut ferunt, annos quinquaginta commoratus, obiit in pace, et sepultus est in ipsius vici caemeterio, quod erat Christianorum; et cessavit episcopatus triginta septem annis e. i. Secundus, anno imperii Constantis primo, Litorius a ordinaLur episcopus: fuit autem de civibus Turonicis, et hic valde religiosus. Hic aedificavit ecclesiam primam infra urbem Turonicam, cum jam multi Christiani essent; primaque ab eo ex domo Cujusdam senatoris, hasitica facta est. Hujus tempore sanctus Martinus in Gal i praedicare exorsus est. Sedit autem annos triginta tres e, et obiit in pace, sepultusque est in suprascripta basilica, quæ hodieque ejus nomine vocitatur. Tertius, sanctus Martinus, anno octavo Valentis et Valentiniani /, episcopus ordinatur. Fuit autem de regione Pannonije, civitate Sabariae: qui ob a<noreni Dei apud urbem Mediolanensm Italice, primo monasterium constituil; sed ab haereticis, eo quod sanctam Trinitatem intrepidus praedicaret, virgis cxsus atque expulsus de Italia, in Gallias accessit; multos paganorum converti fecit, templa eorum statuasque confregit, fecitque multa signa in populos, ita ut ante episcopatum duos suscitaret mortuos, post episcopatum autem, unum tantummodo suscitavit. Hic transtulit corpus beati Gatiani, sepelivitque ipsum juxta sepulcrum sancti LiLorii, in illa nominis sui præfata basilica. Hic prohibuit Maximum, ne gladium in Hispaniam ad interficiendos destinaret haereticos h: quibus sufficere statuir, quod a catholicorum ecclesiis essent vel communione remali. Consummato ergo praesentis vitae cursu, obiit apud Condatensem vicum urbis suae, anno octogesimo primo aetatis. De quo vico navigia sublatus, Turonis est sepultus, in loco quo nunc adoratur [Bec., adorna tur] sepulcrum ejus: de cujus vita tres a Severo Sulpicio libros conscriptos legimus.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
