# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 3.71-83

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, 3.71 to 3.83. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/3.71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/3.71

Erant autum pluviae validae, aquæ inimensae, rigor intolerabilis, dissolutae luto viæ, amnes littora excedentes: sed præceptioni regiae obsistere nequiverunt. Denique convenientes, pertracti sunt usque Mettensem urbem: ibique et praefatus Egidius adfuit. Tunc rex iniinicum eum sibi regionisque proditorem esse pronuntians, Ennodium ex duce ad negotium delegit prosequendum, cujus propositio prima ha)c fuit: Dic mihi, o episcope, quid tibi visum fuit, ut relicto rege, in cujus urbe episco- I palUS honore fruebaris, te Chilperici regis amicitiis subdereris, qui semper inimicus domino nostro regi fuisse probatur, qui patrem ejus interfecit, matrem exsilio condemnavit, regnumque pervasit, et in iiS urbibus quas, ut diximus, iniquo pervasionis ordine, suo dominio subjugavit, tu ab eodem possessionum fiscalium prædia meruisti? Ad haec ille respondit: Quod fuerim amicus regis Chilperici negare non potero, non tamen contra utilitatem regis Childeberti haec amicitia pullulavit. Villas vero quas memoras, per istius regis chartas emerui. Tunc proferente easdem in publico, negai rex se largitum fuisse; requisitusque Otto [Ed. Otho|, qui tunc referendarius fuerat, cujus ibi subscriptio meditata tenebatur, adfuit, negat se subscripsisse: conficta enim erat manus ejus in hujus praeceptionis scripto. In hac igitur causa primum episcopus fallax repertus est. Post hæc epistolae prolatae sunt, in quibus multa de improperiis Brunichildis tenebantur, quae ad Chilpericulu scriptae fuerant, similiter et Chilperici ad episcopum delatae, in quibus inter reliqua habebatur insertum: i Quia si radix cujuslibet rei incisa non fuerit, culmus qui terris est editus non arescet. » Unde prorsus manifestum est, ideo haec scripta, ut superata Brunichilde, filius ejus opprimeretur. Negavit se episcopus has epistolas vel misisse suo nomine, vel suscepisse a rescripto Chilperici. Sed puer ejus familiaris adfuit, qui haec notarum titulis per tomos chartarum comprehensa tenebat: unde non dubium fuit residentibus, haec ab eodem directa.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
