Latin
4.11.32 to 4.11.33
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.11.32-33
Unproofread scanNot analysed yet
In Cautino autem nihil sancti, nihil pensi fuit: de omnibus enim scripturis, tam ecclesiasticis quam saecularibus, adplene immunis fuit. Judaeis valde charus ac subditus erat, uon pro salute, ut pastoris cura debet esse sollicita, sed pro comparandis speciebus, quas cum hic blandiretur, et illi se adulatores manifestissime declararent, majori quam constabant pretio venumdabant c.