# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.12

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/4.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/4.12

XIII. Chramnus vero his diebus apud Arvernum residebat. Multae enim caus.e tunc per eum irrationabiliter gerebantur; et ob hoc acceleratus est e de mundo: multum enim maledicebatur a populo. Nullum autem hominem diligebat, a quo consilium bo. num utileque posset accipere; nisi collectis vilibus personis ætate juvenili fluctuantibus, eosdem tantummodo diligebatf, eorumque consilium audiens, ita ut filias senatorum datis præceptionibus, eisdem videntibus trahi juberet. Firminum a comitatu urbis graviter injuriatum abegit, et Salustium Evodii [Al. Euvodi] filium subrogavit. Sed Firminus cum socru sua ecclesiam petiit. Erant autem Quadragesimae dies: et Cautinus episcopus in Brivatensem dioeceaim psallendo adire disposuerat, juxta institutionem sancti Calli, sicut supra scripsimus. Egressus est igilur episcopus ab urbe cum magno fletu, meluens ne aliquid in itinere adversi 1$3 perferret: intendebat enim et ipsi rex a Chramnus minas. Qui dum iter ageret, misit rex Imnacharium et Scaptharium primos de latere suo b, dicens: lie et vi abstrahite Firminum, Cæsariamque socrum ejus de cede.. sia. Discedente vero episcopocum psallentio, sicut supra memoravimus, hi qui missi fuerant a Chramno, ingrediuntur ecclesiam, ac Firminum Cæsariamque variis colloculionum dolis mulcere leniant. Verum ubi diutissime alia ex aliis deambulantes per crc!esiam colloquuntur, et in hoc qui confugerant intenderent ex animo quae dicebantur, ad regias d a-dis sacrae, quæ tunc reseratæ fuerant, appropinquant. Tunc Imnacharius Firminum, Scaptharius e Cæsarinm apprehensos inter brachia ab ecclesia ejiciunt, paratis pueris qui susciperent: quos statim in exsilium direxerunt. Sed die altera depressis somno custodibus, ipsi se liberos sentientes, ad beati Juliani basilicam confugiunt, et sic ab exsilio liberantur: res tamen eorum fisco collate sunt. Cautinus autem episcopus, cum suspectus esset quod et ipse injuriaretur, ac memoratum iter terens equum haberet stratum, vidit post tergum homines venientes cum caballis, qui ad occursum ejus veniebant, et ait: Vae mibi, quia hi sunt quos Chramnus direxit ad me comprehendendum. Et ascenso rquite [Al. equoj, relicto psallentio, solus usque in porticum basilicæ sancti Juliani, ambobus urgens calcaneis cornipedem, pene exanimis percurrit. Sed nos haec narrantes, Sallustii sententiam, quam in detractores historiographorum protulit, memoramus; ait enim r € Arduum videtur res gestas scribere: primum, quod facta dictis exæquanda sunt; dcinde quia plerique delicta, quæ reprehenderis, malevolentia et invidia dicta putant. > Sed coepta sequamur.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
