# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.14

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/4.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/4.14

X V. Turonici i autem audientes regressum fuisse regem de cæde Saxonum, facto consensu k in Eufronium presbyterum, ad eum pergunt, dataque suggestione, respondit rcx: Præceperam enim, ut Cato presbyter illic ordinaretur: et cur est spreta jussio nostra? Responderunt ei: Petivimus enim eum, sed. noluit venire. llaec illis dicentibus, advenit subito Cato presbyter deprecans rcgem, ut ejecto Cautino ipsum Arverno juberet institui. Quod rege inidenle, petiit iterum ut Turonis ordinaretur, quod ante despexerat. Cui rex ait: Ego primuni præcepi, ut Turonis te ad episcopatum consecrarent: sed quantum audio, despectui habuisti ecclesiam illam; ideoque elongabeiisa dominatione ejus. Et sic confufus abscessit. De sancto vero Eufronio interrogans, dixerunt cum nepotem esse beati Gregorii a, cujus supra meminimus. Respondit rex: Prima hæc est et magna generatio. Fiat voluntas Dei, et beati Marlini. Eleclio mpleatur. Et data præceplione, octavus decinius ost beatum Martinum sanctus Eufronius cardinatur episcopus.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
