# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.19

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/4.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/4.19

XX. Childebertus igitur rex ægrotare coepit, et cum diutissime apud Parisios lectulo decubasset, obiit; et ad basilicam beati Vincentii a, quam ipse construxerat, est sepultus. Cujus regnum et thesauros Chlothacharius rex accepit: Ultrogottham vero et filias ejus duas in exsilium posuit. Chramnus autem patri repræsentatur, sed postea infidelis exstitit. Cumque se cerneret evadere non posse, Britanniam petiit: ibique cnm Chonobro c Britannorum comite, ipse et uxor ejus, ac filiæ latuerunt. Wilacharius autem socer eius d ad basilicam sancti Martini confugit. Tunc sancta basilica a peccatis po- ] puli ac ludibriis, quae in ea fiebant, per Wiliacharium conjugemque ejus succensa est, quod non sine gravi suspirio memoramus. Sed et civitas Turonica ante annum jam igni consumpta fuerat, et totæ ecclesiae in eadem constructæ, desertae relictae sunt. Protinus beati Martini basilica, ordinante Chlothachario rege, stanno cooperta est, et in illa, ut prius fuerat, elegantia, reparata. Tanc dunc acics locustarum apparuerunt, quæ per Arvernum atque Lemovicinum • transeuntes, ut ferunt, Romaniacum campum venerunt, in quo, prælio magno inter se acto, maxime sunt collisæ. Chlothacharius autem rex, contra Chramnum frendens, cum exercitu adversus eum in Britanniam dirigit. Sed nec ille contra patrem egredi timuit. Cumque in uno campo conglobatus uterque resideret exercitus, et Chramuus cam Britannis contra patrem aciem instruxisset, incumbente nocte a bello cessatum est. Ea quoque nocte Chonober comes Britannorum dicit ad Chramnum: Injustum censeo te contra patrem tuum debere egredi. Permitte me hac nocte, ut irruam super eum, ipsumque cum toto cxercilu prosternam. Quod Chramnus, ut credo, virtute Dei præventus, fieri non permisit. Mane autem facto, uterque commoto exercitu ad bellum contra se properant. Ibatque Chlothacharius rex tanquam novus David contra Absalonem filium pugnaturus, plangens atque dicens: Respice, Domine, de cælo, et judica causam meam, quia injuste a (ilio injurias patior. Respice, et judica juste; illudque impone judicium, quod quondam inter Absaloncm et patrem ejus David posuisti. Con- Oigentibus igitur pariter, Britannorum comes terga. vertit, ibique et cecidit. Denique Chramnus fugam iniit, naves in mari paratas habens: sed dum utorem et filias suas liberare voluit, ab exercitu patris oppressus, captus atque ligatus est. Quod cum Chlothachario regi nuntiatum fuisset, jussit eum cum uxore et filiabus igni consumi: inclusique in tugurio cujunsdam pauperculi f, Chramnus super scamnum extensus orario suggillatus est; et sic postea super eos incensa casula, cum uxore et filiabus interiit.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
