Latin
Book 1, Book 4
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.2
Unproofread scanNot analysed yet
II. Denique Chlothacharius rex indixerat, utomnes Ecclesiæ regni sui tertiam partem fructuum fisco dissolverent. Quod, licet inviti, cum omnes episcopi consensissent atque subscripsissent, viriliter hoc beatus Injuriosus respuens subscribere dedignatus, est, dicens: Si volueris res Dei tollere, Dominus regnum tuum velociier auferet: quia iniquum est, ut pauperes quos tuo debes alere horreo, ab corum stipe tua horrea repleantur. Et iratus contra regem, nec valedicens abscessit. Tunc commotus rex, timens etiam virtutem beati Martini, misit post eum cum muneribus, veniam precans, et hoc quod fecerat damnans, simulque rogans, ut pro se virtutem beati Martini antistitis exoraret.