Latin
Book 1, Book 4
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.20
Unproofread scanNot analysed yet
XXI. Rex vero Chlothacharius anno quinquagesimo primo regni sui, cum multis muneribus limioa beati Martini expetiit 8, et adveniens Turonis ad sepulcrura antedicti antistitis, cunctas actiones quas fortasse negligenter egerat replicans, et orans cum grandi gemitu, ut pro suis culpis beatus confessor Domini misericordiam exoraret, et ea quæ irrationabiliier commiserat, suo obtentu dilueret. Exin re. gressus, quinquagesimo primo regni sui anno, dum in Cotia silva venationem exerceret, a febre corr! ,pitur, et exinde Compendium villam rediit: in qua cum graviter vexaretur a febre, aiebat; Vua 1 Quid putatis, quas est ille nex caelestis, qui sic tam magnos reges interficit! in hoc enim tædio positus, spiritum exhalavit. Quem quatuor filii sui cum magno honore Suessionas deferentes, in basilica beati Medardi sepelierunt. Obiit autem post unum decurrentis anni diem, quo Chramnus fuerat interfectus.