# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.22

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/4.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/4.22

XXIII. Nam post mortem Chlothacharii regis Chuni [Al. Hunni] Gallias appetunt, contra quos Sigibertus exercitum dirigit, et gesta contra eos bello, vicitatque fugavit: se I postea rex eorum amicit as cum eodem per legatos meruit. Dum autem cum eis turbatus esset Sigibertus, Chilpericus frater ejus Rhemis pervadit, et alias civitates, quæ ad eum pertinebant, abstulit. Ex boc enim inter eos, quod pejus est, br-lium civile surrexit. Hediens autem Sigibertus victor a Chunis, Suessionas civitatem occupat, ibique illventum Theodobertum, Chilperici regis filium, apprehendit, et in exsilium transmittit. Accedens autem contra Chilpericum, bellum commovit: quo victo atque fugato, civitates suas in suam dominationem restituit. Theodobertum vero filium illius, apud Ponticonem v Ilam custodiri jussit per annum integrum, quem postea, ut erat clemens, muneribus I ditatum patri reddidit sanum, dato tamen sibi sacramento, ne unquam contra eum agere dcberet: quod postea peccatis facientibus est irruptum.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
