Latin
4.25.1 to 4.25.15
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.25.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
XXVI, Porro Charibertus •rex Ingobergam, accepit uxorem, de qua filiam babuit, quae postea in Cantiam b, viruiu accipiens, est deducta. Habebat tunc temporis Ingoberga in servitium suum duas puellas pauperis cujusdam filias, quarum prima vocabatur Marcovefa c, religiosam vestem habens; alia vero Merofledis: in quarum amore rex valde delinebatur; erant enim, ut diximus d, artificis ianarii filiæ. Æmula ex hoc Ingoberga, quod a rege diligerentur, patrem earum secretius operari fecit, futurunt ut dum haec rex cerneret, odio filias ejus haberet: quo operante vocavit regem. Ille autem sperans aliquid novi videre, aspicit hunc eminus lanas e re- Bias componentem: quod videns, commotus in ira, reliquit Ingobergam, et Merofltdem accepit. Habuit et aliam puellam opitionis, id est pastoris ovium i, filiam, nomine Theudechildem, de qua et fertur filium hahuisse, qui ut processit ex alvo, protinus delatus est ad sepulcrum. Hujus regis tempore apud urbem Sanclonicam Leontius I, congregatis provinciae suae episcopis, Emerium ab episcopatu depulit, asserens non canonice eum fuisse hoc honore donatum. Decretum eniin regis Chlotbacharii habuerat, ut absque metropolitani consilio benediceretur, qui non erat praesens. Quo ejecto consensum fecere in Heraclium, tunc Burdegalensis urbis presbyterum, quod regi Chariberto subscriptum propriis manibus, per Nuncupatum presbyterum transmiserunt. Qui veniens Turonis, rem gestam beato Eufronio pandit, deprecans ut hoc consensum subscribere dignaretur, quod vir Dei manifeste respuit. Igitur postquam presbyter Parisiacæ urbis portas ingressus re£ gis præsentiam adiit, hæc effatus est: Salve, rex gloriose. Sedes enim apostolica eminentiae tuae salutem mittit uberrimam. Cui ille: Nunquid, ait, Romanam adisti urhem, ut papae illius nobis salutem deferas? Pater, inquit presbyter, tuus Leontius cum provincialibus suis salutem tibi mittit, indicans Æmulum, sic enim vocitare consueverant Emerium in infanlia sua, ejectum ab episcopatu, pro eo quod prætermissa canonum sanctione, urbis Sanctonicae episcopatum ambivit.