Latin
Book 1, Book 4
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.26
Unproofread scanNot analysed yet
XXVII. Porro Sigibertos rex, eum videret quod fratres ejus indignas sibimet uxores acciperent, et per vilitatem suam etiam ancillas in matrimonium sociarent, legationem in Hispaniam mittit, et cum multis muneribus Brunichildem Athanagildi regis filiam petiit. Erat enim puella elegans opere, venusta aspectu, honesta moribus atque decora, pru- I dens consilio, et blanda colloquio. Quam pater ejus uon denegans, cum magnis thesauris antedicto regi trausmisit. llle vero congregatis senioribus secum, praeparatis epulis, cum immensa lætitia atque jocundilate eam accepit uxorem. Et quia Arianae legi subjecta erat, per praedicationem sacerdotum, atque ipsius regis commonitionem conversa, beatam in unitate confessa Trinitatem credidit, atque chrismata est, quae in nomine Christi catholica perseverat c.