# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.27

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/4.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/4.27

XXVIII. Quod videns Chilpericus rex, cum jam plures haberet uxores, sororem ejus Galsuintham expetiit, promittens per legatos se alias relicturum: tantum condignam sibi, regisque prolem mereretur accipere. Pater vero ejus has promissionesaccipiens, iliam suam, sicut anteriorem, similiter ipsi cum filagnis opibus destinavit. Nam Galsuintha ætate senior quam Brunichildis erat. Quae cum ad Chilpericum regen venisset, cum grandi honore suscepta, ejusque est sociata conjugio: a quo etiam magno amore diligebatur. Detulerat euim secum magnos thesauros. Sed per amorem Fredegundis, quam prius habuerat, ortum est inter cos grande scandalum. Jam enim in lege catholica conversa fuerat, et chrismata e. Cumque se regi quereretur assidue injurias perferre, diceretque nullam se dignitatem cum codem habere, petiit ut relictis thesauris, quos secum detulerat, liheralD redire permitteret ad patriam. Quod ille per ingenia dissimulans, verbis eam lenibus demulsit. Ad extremum eam suggillari jussit a puero, mortuamque reperit in strato. Post cujus obitum Deus virtutem magnam ostendit. Lychnus enim ille, qui fune suspensus coram sepulcro ejus ardebat, nullo tangente, fune disrupto in pavimentum corruit: et fugiente ante eum duritia pavimenti, tanquam in ali. quod molle elementum descendit, atque medius est suffossus, nee omnino contritus: quod noM sine grandi i miraculo videntibus fuit. Rex autem cum tam mortuam deflesset, post paucos dies Fredegundem recepit in matrimonio. Post quod factum, reputantes ejus [Bell. ei] fratres, quod sua emissione antedicta regina fuerit interfecta,. eum de regno dejiciunt. Habebat autem tunc Chilpericus tres filios de Audoucra priore regina sua: id est Theodobertum, cujus supra meminimus (Cap. 23), Merovechum atque Chlodovecbum. Sed ad cœpta redeamus.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
