Latin
Book 1, Book 4
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.32
Unproofread scanNot analysed yet
*XXXIII. Transiit tunc et abbas monasterii ipsius, cui Sunniulfus successit, vir totius simplicitatis et charitatis. Nam plerumque hospitum pedes ipso abluebat, manibusque ipse tergebat; unum tantum, quod gregem commissum non timore, sed supplicatione regebat. Ipse quoque referre erat solitus, duCtum se per visum ad quoddam flumen igneum, in quo ab una parte littoris concurrentes populi seu apes ad alvearia mergebantur: et erant alii u-que ad cingulum, alii vero usque ad ascellas, nonnulli usque mentum, clamantes cum fletu se vehementer aduri. Erat enim et fons super fluvium positus ita angustus, ut vix unius vestigii latitudinem recipere posset. Apparebat autem et in alia parte littoris domus magna extrinsecus dealbata. Tunc iis qui cum eo erant, quid sibi hæc velint interrogat. At illi dixerunt: De hoc enim ponte praecipitabitur, qui ad distringendum commissum gregem fuerit repertus ignavus; qui vero strenuus fuerit, sine periculo transit, et inducitur latus ill domum quam conspicis ultra. Haec audiens a somno cxcutitur, multo deinceps monachis severior apparens.