# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.33

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/4.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/4.33

' XXXIV. Quid cliam apud quoddam monasterium eo tempore actum sit, pandam: nomen autem monachi i, quia superest, nominari nolo, ne cum haec scripta ad eum pervenerint, vanam incurrens gloriam reviliscat. Quidam juvenis ad monasterium veniens. abbati se commendavit, ut in Dei servitio degeret: cui ille cum multa objicerel, dicens durum esse ser. vitium illius loci, nec omnino tanta possit implere quanita ei injungebantur, se omnia impleturum in nomine Domini pollicetur; sicque collectus cst ab abbate. Factum est autem post paucos dies, dum in hulilitate atque sanctitate se in onibus exhiberet, ut expellentes monachi de horrea annonas, quasi coros tres, ad solem siccare ponerent, quas huic custe dire praecipiunt. Gum autem reficientibus aliis, hic ad custodiam resideret annonae, subito nubilatum est coelum, et ecce Imber validus cum rumore venti festinus ad annonae congeriem appropiuqnabat: quod oernens monachus, quid agere, quid facere nesciebat. Tractans autem quod si caeteros vocaret, prae multitudine hoc recondere in horrea uon valerent, cuncta postposita, ad orationem convertitur, Dominum deprecans, ne super triticum illud imbris illius gutta descenderet. Quod cum se terrae dejiciens exoraret, divisa est nubes, et circa annonam pluvia valde diffusa est, nullum granum tritici, si dici fas est, humectans. Cumque reliqui monachi cum abbate haec consentientes, velociter ut annonam colligerent advenissent, cernunt hoc miraculum, requirentesque custodem, inveniuntque [Leg. inveniunt]haud procul arenae dejectum orantem. Quod viaens annas, se post eum prosternit, et pertranseunte pluvia, consummata oratione vocat ut surgeret. Quem apprehensum verberibus agi praecepit, dicens: Oportet enim te, fili, in timore et servitio Dei humiliter crescere, non prodigiis atque virtutibus gloriari. Reclusumque in cellulam septem dies, eum sicut culpabilem jejunare praecepit, quo ab eo vanam gloriam, ne ei aliquod impedimentum generaret, averteret. Nune autem idem monachus, ut a fidelibus viris cognovimus, -in tanta abstinentia est devotus, ut diebus Quadragesimae nullum alimentum panis accipiat, nisi tantum die tertia plenum calice thisinæ hauriat: quem Dominus orantibus usque vitæ consummationem, ut sibi placeat, custodire dignetur.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
