Latin
4.35.1 to 4.35.14
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.35.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
*XXXVI. Decedente vero apud Parisios poit synodum illam, Lquae Saffaracum expulit h Sacerdote Lugdunensi episCopo, sanetus Nicetius ab ipso, sicut in libro Vitae ejus scripsimus *,electus suscepit episcopatum, vir totius sanctitatis egregius, castae conversationis. Charitatem vero, quam Apostolus (Rom. XII, 17) cum omnibus, si possibile esset, observare praecepit, hic possibiliter ita in cunctis exercuit, ut in ejus pectore ipse Dominus, qui est vera charitas, cerneretur. Nam etsi commotus contra aliquem pro negligentia fuit, ita protinus emendatum recepit, tanquam si non fuisset offensus. Erat enim castigator delinquentium, pœnitentiumque remissor, eleemosynarius atque strenuus in labore: ecclesias erigere, domos componere, serere agros, vineas pastinare diligentissime studebat. Sed non eum hae res ab oratione turbabant. Hie viginti duobus annis sacerdotio ministrato migravit ad Dominum, qui nunc magna miracula ad suum tumulum exorantibus præstat. Nam de oleo cicindeli, qui ad ipsum sepulcrum quotidie aecenditur, caecorum oculis lumen reddidit, dæmones de obsessis corporibus fugat, contractis membris restituit sanitatem, et omnibus infirmis magnum in hoc tempore habetur præsidium. Igitur Priscus epi. scopus, qui ei successerat, cum conjuge sua Susanna cœpit persequi ac interficere multos de his, quos vir Dei familiares habuerat, non culpa aliqua victos, non in crimina comprobatos, non furto deprehensos, lautum inflammante malitia invidus, cur ei fideles fuissent. Declamabat multa blasphemia ipse cum conjuge de sancto Dei, et cum diu multoquc tempore observatum fuisset ab anterioribus pontificibus, ut i milier domum non ingrederetur ecclesiae, haec cum puelli etiam in cellula, in qua viri beati quieverant, introibat. Sed pro his commota tandem divina majestes ulta est in familia Prisci episcopi. Nam conjux ejus daemone arrepta, dimissis crinibus per totam urbem insana velabatur, et sanctum Dei, quem sana negaverat, amicum Christi confessa, ut sibi parceret declamabat.