# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.38

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/4.38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/4.38

XXXIX [Al. xxxIII]. Defuncto a igitur apud urbem Constantinopolitanam Justiniano imperatore, Justinus ambivit imperium, vir niniiac avaritiae deditus, contemptor pauperum, senatorum exspoliator: cui tanta fuit cupiditas, ut arcas juberet fieri ferreas, in quas nomismatis aurei talenta A congereret; quem etiam ferunt in hæresim Pelagianam dilapsum. Nam non post multam tempus exsensus e effectus, Tiberium Caesarem sibi ascivit ad defensandas pro. vincias suas, hominem justum, eleemosynarium, aequum, discernentem, obtinentemque victorias: et, quod omnibus supereminet bonis, etiam verissimum Christianum. Denique Sigibertus rex legatos ad Justinum E imperatorem misit, pacem petens, id est Uvarinerium Francum, et Firminum Arvernum. Qui ductus primorum temporum reliquiæ supersunt. Inscriptionem vero Luc integram proferimus: euntes evectu navali, Constantinopolitanam sunt urbem ingressi, locutique cum imperatore, quae peterunt obtinuerunt. Ad sequentem tamen annum « in Galliam sunt regressi. Posthæc autem Antiochia aEgypti, et Appamia Syriae, maximæ civitates, a Persis captae sunt, et populus captivus abductus. Basilica tunc sancti Juliani Antiochensis martyris gravi incendio concremata esi. Ad Justinum autem h in.peratorem Persae-Armeni cum magno serici intexti pondere venerunt, petentes amicitias ejus, atque narrantes se imperatori Persarum esse infensos. Vcnerant enim ad eos legati ejus, dicentes: Sollicitudo imperialis sciscitatur, si foedus initum cum eo custodiatis intactum. Respondentibus illis, omnia ab his pollicita illibata servari, dixerunt legati: In hoc apparebit vos ejus amicitias custodire, si ignem, ut ille veneratur, et vos veneremini. Respondente populo nequaquam se haec facturum, ait episcopus qui coram erat: Quae est in igne deitas, ut venerari queat? quem Deus ad usus bominum procreavit, qui fomentis accenditur, aqua restinguitur, adhibitus urit, neglectus i tepescit. Haec et his similia episcopo prosequente, legati furore succensi, actum conviciis fustibus caedunt. Cernens autem populus sacerdotem suum sanguine cruentatum, super legatos irruunt, manus injiciunt, interimuntque: et, sicut diximns, hujus imperatoris amicitias petierunt.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
