# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.42

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/4.42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/4.42

XLIV [Al. XXXVII]. In regno autem Sigiberti regis, remoto ab honore Jovino rectore Provinciae, A!- binus in loco ejus subrogatur. Magnam inter eos inimjcitian) haec causa gessit. Igitur advenientibus ad cataplum Massiliensium,navibus transmarinis g, Vigilii archidiaconi homines septuaginta vasa, quæ vulgo orcas vocant, olei 1iquaminisque furati sunt, nesciente domino. Negotiator autem cum cognovissetr sibi rem furto ablatam fuisse, inquirere diligenter cœpit, quo furtum in loco fuisset recorditum. Hæc inquirens, audiit a quodam, uod homines Vigilii archidiaconi perpetrassent. Perveniant hæc ad archidiaconem, qui inquirens et inveniens, nequaquam publicare, sed excusare suos cœpit, dicens: Nunquam de domo mea egressus est, qui tale auderet admittere. Taliter, inquam, excusante archidiacono, negotiator ad Albinum pergit: causam exserit, et archidiaconem in crimine fraudis hujus mistum accusat. Die autem sancto Natalis dominici, episcopo in ecclesia adveniente, archidiaconus indutus alba adest, episcopum, ut mos est i, invitans ad altare debere procedere, ac solemnitatem diei sancti opportuno debere tempore celebrare. Nec mora, Albinus de sede exsiliens, apprehensum archidiaconem detrahit, pugnis calcibusque caedit, et. custodia carcerali coaretat j. Pro quo nunquam obtinere potuerunt, nec episcopus, nec cives, nec ullus major natu, nec ipsa vox totius populi acclamantis, ut datis fillc. jussoribus, diem sanctum archidiacono liceat cum debcre reliquis celebrare, atque accusatio ejus in posterum audiri: sed nec ob ipsa sacrosancta solemnia metum habuit, ut ministrum dominici altaris tali in die non auderet arripere. Quid plura? Quatuor millibus solidorum archidiaconem condemnavit: qui in præsentia regis Sigiberti veniens, quadrupla satisfactione, insequente Jovine, composuit.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
