Latin
Book 1, Book 4
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.46
Unproofread scanNot analysed yet
Promisit mulier haec simpliciter credens, absente *viro, baic desponsari puellam. At ille regressus ad regem, praeceptionem ad judicem loci exhibuit, ut puellam hanc suo matrimonio sociaret, dicens: Quia dedi arrham in desponsatione ejus. Negavit autem vir ille, dicens: Quia neque te novi unde sis, neque aliquid de rebus tuis habeo. Qua intentione pullulante, ac vehementius increscente, Andarcbius expetiit Ursum regis praesentia arcessiri. Cumque venisset apud villam Brennacum a, requirit hominem alium, Ursum nomine, quem ad altarium clam adductum jurare fecit, ac dicere: Per hunc locum sanctum et reliquias martyrum bealorum, quia si filiam meam tibi in matrimonio non tradidero, sexdecim millia solidorum tibi satisfacere non morabor. Stabant enim testes in sacrario, auscultantes occulte verba loquentis, sed personam quae loqueretur penitus non videntes. Tunc Andarchius demulsit verbis lenibus Ursum, fecitque eum sine regis praesentia reverti ad patriam. Factoque ex hoc juramento, breve sacramentorum regi illo protulit discedente, dicens b: Haec et haec mihi Ursus scripsit; et ideo gloriae vestrae præceptionem deposco, ut filiam suam mihi tradat in matrimonio. Alioquin mibi liceat res ejus possidere, donec sexdecim millibus solidorum acceptis, me ab hac causa removeam. Tunc adeptis praeceptionibus, Arvernum rediit: ostendit judici jussionem regis. Ursus autem se in Vellavum territonum contulit. Cumque res ejus huic consignarentur, et hic in Vellavum accessit. Ingressusque unam Ursi domum, coenam sibi praecepit praeparari, atque aquas quibus ablueretur calefieri jubet. Sed cum servi domus minime rudi domino parerent, alios fustibus, alios virgis caedit, nonnullis capita percutiens sanguinem elicuit. Turbata ergo familia, praeparatur coena, abluitur hic aquis calidis, inebriatur vino, et se collocat super stratum. Erant autem cum eo septem pueri tantum. Cumque non minus somno quam vino sepulti altius obdormissent, Ursus congregata familia, ostia domus, quae erat ex ligneis fabricata tabulis, claudit: acceptisque clavibus, meras *annonae quae aderant, elidit; x circa domum et supra domum aggregatis bis acervis annonae, qaaa tunc in manipulis erat, ita ut operta ex his domus cerneretur omnino. Tunc immisso per partes diversas igne, cum jam super hos infelices materia ædificii exusta dirueret, excitantur, emittunt voces: sed non fuit qui exaudiret, donec tota domo adusta ipsos pariter ignis absorberet. Ursus vero metuens, basilicam sancti Juliani expetiit, datisque regi muneribus, res suas in solidum recepit.