# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.48

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/4.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/4.48

XLIX [AI. XLIII]. Et adhuc obstupescimus et admiramur, cur tantae super eos plagae irruerant: sed recurramus ad illud quod parentes eorum egerunt, et isti perpetrant. Illi post praedicationem sacerdotum, de fanis ad ecclesias sunt conversi; isti quotidie de ecclesiis praedas detrahunt. Illi sacerdotes Domini ex toto corde venerati sunt, et audierunt; isti non solum non audiunt, sed etiam persequuntur. tUi monasteria et ecclesias ditaverunt; isti eas diruunt ac subver. tant. Quid de LaUta * monasterio referam, in quo beati Martini habentur reliquiæ? Cum ad eum unus cuneus hostium adventaret, et fluvium, qui propinquus est, transire disponeret ut monasterium exspoliaret, clamaverunt monachi; dicentes: Nolite, o barbari, nolite huc transire: beati enim Martini istud est monasterium. Hæc audientes, eorum multi com. puncti a Dei timore regressi sunt. Viginti tamen ex ipsis, qui non metuebant Deum, neque beatum confessorem honorabant, ascendentes navem illuc transgrediantur, et inimico stimulante, monachos cædunt, monasterium evertunt, resque diripiunt, de quibus facientes sarcinas, navi imponunt. Ingressique fluvium, protinus vibrante carina huc illucque feruntur. Cumque amisso solatio remorum, hastilibus lancearum in fundum alvei defixis remeare conaren- ] tur, navis sub pedibus corum dehiscit, et uniuscujusque ferrum, quod contra se tenebat, pectori defigitur, transvcrberatique cuncti a propriis jaculis interimuntur. Unus tantam ex ipsis, qui cos increpabat, ne ista committerent, remansit illæsus. Quod si hoc quis fortuitu evenisse judicat, cernat unum insontem plurimis evasisse de noxiis. Quibus interfectis, monachi ipsos et res suas ex alveo detrahentes, illos sepelientes, res suas domui restituunt.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
