Latin
Book 1, Book 4
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.5
Unproofread scanNot analysed yet
V. Denique cnm heatus Quintianus, sicut supra diximus, ab hoc mundo migrasset, sanctus Gallus in ejus cathedram, rege opitulante, substitutus est. Hujus tempore cum lues illa, quam inguinariam I vocant, per diversas regiones desæviret, et maxime tunc Arelatensem provinciam depopularetur, sanctus Gallus non tantum pro se, quantum pro populo _suo trepidus erat. Cumque diu noctuque Dominum deprecaretur, ut vivens plebem suam vastari non cerneret, per visum noctis apparuit ci angelus Domini, qui tam' cæsariem, quam vestem in similitudine nivis candidam efferebat; et ait ad eum: Bene enim facis, o sacerdos, quod sic Dominum pro populo tuo supplicas: exaudita est enim oratio tua; et ecce eris cum populo tuo ab hac infirmitate liberatus, nullusque te vivente in regione ista ab hac strage deperiet. Nunc autem ne timeas: post octo vero annos time. Unde manifestum fuit, transactis his annis, eum a sapculo discessurum. Expergefactus autem, et Deo gratias pro hac consolatione agens, quod eum per cœlestem nuntium confortare dignatus est, Kogationes illas instituit, ut media Quadragesima psallendo, ad basilicam beati Juliani martyris itinere pedeslri venirent. Sunt autem in hoc itinere quasi stadia trecenta sexaginta ". Tunc etiam in subita contemplatione parietes vel domorum vel ecclesiarum signari videbantur. Unde a rusticis hæc scriptio Thau vocabatur. Cum autem regiones alias, ut diximus, lues illa consumeret, ad civitatem Arvernam, sancii Galli intercedente oratione, non attigit. Unde ege non parvam censeo gratiam, qui hoc meruit, ut pastor positus oves suas devorari defendente Domino non videret. Cum autem ab hoc mundo migrasset, et ablutus in ecclesiam deportatus fuisset, Cato presbyter continuo a clericis de episcopatu laudes accepit, et omnem rem ecclesiae, tanquam si jam esset episcopus, in suam redegit potestatem: ordinatores •removet, ministros respuit, cuncta per se ordinat.