# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.50

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/4.50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/4.50

LI [AI. XLV]. Dolorem enim ingerit animo ista civilia bella referre. Nam post annum iterum Chil. ' pericus ad Guntchramnum fratrem suum legatos mittit, dicens: Veniat frater mecum [AI. meus], et videamus nos, et pacificati persequamur Sigibertum inimicum nostrum. Quod cum fuisset factum, scque vidissent, ac muneribus honorassent, commoto Chi!pericus exercitu usque Rhemis accessit, cuncta inceudens atque debellans. Quod audiens Sigibertus, iterum convocatis gentibus illis, quarum supra memoriam fecimus, Parisios venit, et contra fratrem suum ire disponit, mittens nuntios Dunensibus et Turonicis, ut contra Theodobertum ire deberent. Quod illi dissimulantes, rex Godegiselum et Guntchramnum duces in capite dirigit. Qai commoventes exercitum, adversus eum pergunt. At ille derelictus a suis, cum paucis remansit: sed tamen ad bellum exire non dubitat. Ineuntes autem praelium, Theodobertus evictus in campo prosternitur, et ab hostibus exanime corpus, quod dici dolor est, spoliatur. Tunc ab Arnulfo R quodam collectus, ablutusqne, ac dignis vestibus est indutus, et ad Ecolismensem a civitatem sepaltus. Chilpericus vero, cognoscens quod iterum se Guntchramnus cum Sigiberto paciHcasset, se infra Tornacenses muros cum uxore et filiis suis communivit.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
