# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.6

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/4.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/4.6

VI. Episcopi tamen qui advenerant ad sanctum Gailum sepeliendum, postquam eum sepelierant, dixerunt Catoni presbytero: Videmus quia te elegit pars maxima populorum: veni, consenti nohis, et benedicentes consecremus te ad episcopatum. Kex Vero parvulus est, et si qua tibi ascribitur culpa, nos suscipientes te sub defensione nos ra, cum proceribus et primis regni Theodobaldi regis agemus, ne libi ulla excitetur injuria; nos quoque (intantuin fideliter crede, ut spondeamus pro te) omnia, eliam si damni aliquid supervenerit, de nostris propriis facultatibus id reddituros. At ille cothurno vanæ conflatus gloriæ, ait: Nostis enim fama,currente, me ab initio aetatis meae semper religiose vixisse, vacasse jejuniis, eleemosynis delectatum fuisse, conlinuatas saepius exercuisse vigilias, psallentio vero fugi crebra perstitisse statione nocturna. Nec me Doninus Deus meus patitur hac ordinatonc privari, cui tantum famulatum exhibui; nam et ipsos cleri. talus gradus canonica sum semper institutione sortitus. Lector decem annis fui, in subdiaconatus o licio quinqne annis ministravi, diaconalui vero quindecim annis mancipatus fui, presbyterii autem jam honore viginli annis potior. Quid enim mihi nunc restat, nisi ut episcopatum, quem fidelis servitus promeretur, accipiam? Vos igtur revertimini ad civitates vestras, et si quid utilitati vestra; competit, exercete; nam ego canonice assumpturus sum hunc honorem. Hæc audientes episcopi, et in eum vanam gloriam exsecrantes, discesserunt.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
