# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 493

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/493
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/493

I. Anno igitur quintodecimo Childeberti regis, diaconus noster ab urbe Roma cum sanctorum pignoribus veniens a, sic retulit, quod anno supenore mense nono tanta inundatione T beris fluvius urbem Romam obtexerit, ut ædes antiquae diruerentur; horrea etiam ecclesias subversa sint, in quibus nonnulla millia modiorum tritici periere. Multitudo etiam serpentium cum magno dracone in modum trabis validae, per hujus fluvii alveum in mare descendit; sed suffocatæ bestiae iner salsos maris turbidi fluctus, littori eject sunt. Subsecuta est de vestigio clades, quam inguin ariam vocant. Nam medio mense undeeimo adveniens, primum omnium, juxta illud quod in Ezechiele propheta legitur, A sanctuario meo incipite ( Ezech. IX, 6), Pelagium papam perculit, et sine mora exstinxit: quo defuncto, magna strages populi de hoc morbo facta est. Sed quia Ecclesia Dei absque rectore esse non poterat, Gregorium diaconum plebs omnis elegit. Hic enim de senaloribus primis, ab adolescentia devotus Deo, in rebus propriis sex in Sicilia monasteria congregavit; septimum infra urbis Romæ, muros instituit: quibus tantam dftegans terrarum copiam, quanta ad viclum quotidianum præbendum sufficeret, reliqua vendidit cum omni præsidio domus, ac pauperibus erogavit; et qni ante serico contectus, ac gemmis micantibus solitus crat per urbem procedere trabeatus, nunc vili contectus vestitu •, ad altaris Dominici ministerium consecratur; septimusque levita d ad adjutorium papæ asciscitur. Tantaque ei abstinentia in cibis, Vigilantia in orationibus, strenuitas in jejuniis erat, I ut infirmato stomacho vix consistere posset. Litei is grammaticis, dialecticisque ac rhetoricis ila erat Institutus, ut nulli in urbe ipsa putaretur esse secundus. Hunc e apicem attentius fugere tentans, ne quod prius abjecerat, rursum ei in sæculo de adpto hnnore jactantia quaedam subreperet: unde factum est ut epistolam ad imperatorem Mauricium dirigeret, cujus tilium ex lavacro sancto susceperat, conjurans et multa prece poscens ne unquam consensum præberet populis, ut hunc hnjus honoris gloria sublimaret. Sed praefectus urbis Romæ Germanus ejus anticipavit nuntium, et comprehenso, disruptis epistolis, consensu quem populus fecerat imperatori direxit. At ille gratas Deo agens pro amicitia diaconi, quod reperisset locum honoris ejus s, data præceptione ipsam jussit institui. Cumque in hoc restaret ut benediceretur, et lues populum devastaret, verbum ad plebem pro agenda poenitentia in hunc modum exorsus est.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
