Latin
Book 1, Prologus
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 5
Unproofread scanNot analysed yet
Scripturus bella regum com gentibus adversis, martyrum cum paganis, Ecclesiarum cum haereticis, prius fidem meam proferre cupio, ut qui legerit, me non dubitet esse catholicum. Illud etiam placuit propter eos, qui appropinquante mundi fine desperant, ut collecta per chronicas A vel per historias anteriorum annorum summa, explanetur aperte quot ab exordio mundi sint anni. Sed prius veniam a legentibus precor, si aut in litteris, aut in syllabis grammaticam artem excessero, de qua adplene non sum imbutus. Hlud tantum studens, ut quod in Ecclesia credi praedicatur, sine aliquo fuco aut cordis hæsitatione retineam: quia scio peccatis obnoxium, per credulitatem puram obtinere posse veniam apud nostrum pium Dominum d.