# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 5-2

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Prologus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/5-2

IV. Porro tunc apud Thoringos, tres fratres regnum gentis illius retinebant: id est Badericus, Hermenefridus d, atque Bertharius. Denique Hermenefridu8 Bertharium fratrem suum vi opprimens, interfecit. Is moriens Radegundem filialu orphanam dereliquit: reliquit autem et alios filios, de qoibus in sequentibus scribemus. Hermenerridi vero uxor iniqua atque crudelis, Amalaberga e nomine, inter hos fratres bellum civile disseminat. Nam vemens quadam die ad convivium vir ejus, mensam mediam opertam reperit. Cumque uxorem quid sibi hoc velit interrogaret, respondit: Qui, inquit, a medio regno spoliatur, decet eum mensae medium habere nudatum. Talibus et his similibus ille permotus. contra fratrem insurgit, ac per occultos uuntios Theudericum regem ad eum persequendum invitat, dicens: Si hunc interficis, regionem hanc pari sorte dividemus. Ille autem gavisus, haec audiens. cum exercitu ad eum dirigit. Conjunctique simul fidem sibi invicem dantes, egressi sunt ad bellum. Confligentesque cum Baderico, exercitum ejus atterunt, ipsumque obtruncant gladio: et obtenta victoria, Theudericus ad propria est reversus. Protinus Hermenefridus oblitus fidei suae, quod regi Theuderico iudulgere pollicitus est, implere despexit, ortaque est inter cos grandis inimicitia.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
