Latin
Book 1, Book 9, Exemplar Pactionis
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 5-3
Unproofread scanNot analysed yet
XXIII. Agericus vero Viridunensis episcopus, cum ex illo diuturnae amaritudinis felle graviter ægrotaret, pro eo quod Guntchramnus Boso, pro quo fidejussor exstiterat, interfectus esset; vcl eMam abdita amaritudine, quod Berthefredus infra oratorium do. mus ecclesiasticae fuerat interfectus, et praesertim cum ipsos Guntchramni filios secum retinens ouotidie fleret, dicens: In meo vos odio orphani relicti estis; his accensus, ut diximus, causis, fellis amaritudine aggravatus, et maxime forti inedia consumplus, diem obiit e, appositusque est in sepulcro. Buciovaldus quoque abbas ejus pro episcopatu cucurrit, sed nihil obtinuit. Charimerem enim referendarium cum consensu civium regalis decrevit auctoritas fieri sacerdotem, Buciovaldo abbate postposito. Ferebant enim hunc esse superbum, et ob hoc a nonnullis Buccusvalidus vocitabatur. Obiit autem et Licerius Arelatensis episcopus, in cujus ecclesiam Virgilius abbas Augustodunensis, opitulante Syagrio episcopo, substitutus estf.