# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 5-4

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 10, Oratio Gregoru Ad Plebem. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/5-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/5-4

IV. Mauricius autem Carthaginenses illos, qui legatos Childeberti regis anuo superiore (Sup. cap. 2) interemerant, vinctos manibus, catenisque oneratos, ad ejus direxit præsentiam, duodecim scilicet numero viros, sub ea videlicet conditione, ut si eos interficere vellet, haberet licentiam, sin autem ad redimendum laxaret, trecentis pro uno quoque acceptis aureis quioscerel, sicque ut quod vellet eligeret: quo facilnis sopito scandalo, nulla occasio inter ipsos inimicitiae oriretur. Sed rex Childebertus differens hominee vinctos accipere, ait: Incertum apud nos habetur, utrum ii sint homicidae illi quos adducitis, an alii, vel fortassis servi cujuscunque habentur, cum nostri bene ingenui generatione fuerint, qui apud vos fuerunt interempti. Praesertim et Grippo astabat, qui eo tempore Ugatus cum eisdem fuerat missus, qui interfecti sunt, ac dicebat: Quia praefectus urbis illius cum collectis duobus aut tribus homiuum millibus irruit super nos, interemitque socios meos: in quo excidio et ego ipse interissem, si me viriliter defendere nequivissem. Accedens autem ad locum homines agnoscere potero; de quibus si imperator vester, ut dicitis, nostro cum dominopacem custodire deliberat, ultionem cxigcre debet: et sic dato rex placito, ut post eos ad imperatorem dirigeret, ipsos abscedere jubet.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
