# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 5.1

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 5, prologus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/5.1

Taedet me bellorum civilium diversitates quæ Francorum gentem et regnum valde proterunt, memorare: in. quo, quod pejus est, tempus illud, quod Dominus de dolorum praedixit initio., jam videmus. Consurgit pater in filium, filius in patrem, frater in fratrem, proximus in propinquum (Matth. x, 21). Debebant enim eos exempla anteriorum regum terrere, qui ut divisi, statim ab inimicis sunt inter. emptio Quoties et ipsa Urbs urbium, et tutius mundi caput, iniens bella civilia, ruit! quo cessante, rur. sum quasi ex humo surrexit. Utinam et vos, o reges, in his præliis, in quibus parentes vestri dcsudaverunt, exerceremini, ul gentes vestra pace conterritæ, vestris viribus premerentur. Recordamini quid caput victoriarum vestrarum Chlodovechus fecerit, qui adversos a reges interfecit, noxias gentes elisit, patrias gentes subjugavit: quarum tegnum vobis integrum illæsumque reliquit. Et cum hoc faceret, neque aurumb neque argentuo), sicut nunc est in thesauris vestris,habebat. Quid agiLis? quid quærilis? quid non abundatis? In domibus deliciæc supercrescunt; in promptuariis vinum, triticum, oleumquo redundat; in thesauris aurum atque argentum coacervatur. Unum vobis deest, quod pacem non habentes, Dei gratia indigetis. Cur unus tollit ałteri suum? cur alter concupiscit alienum? Cavete illud, quaeso, Apostoli: Si invicem mordetis et corneditis, videte ne ab inuicem consumamini (Gal. v, 13). Scrutamini diligenter veterum scripta, et vidcbiti. qucivilia ella parturiant, Requirite quid de Carthaginensibus scribat Orosius c: qui cum past septingentos annos subversam dicat civitatem et regionem corum, addidit: ( Quae res eam tandiu servavit concordia. Quae res cam post tanta destruxit tempora? discordia. » Cavete discordiam, cavete bella civilia, quæ vos populumque vestrum expugnallt. Quid aliud sperandum erit, nisi cum exercitus vester ceciderit, vos sine solatio relicti, atque a gentibus adversis oppressi protinus corruatis? Si te, o rex, bellum civile delectat, illud quod Aposto. lus (Gal. v, 41) in hominem agi meminit, exerce, ut spiritus concupiscat adversus carnem et vilia, virtutibus cedant, et tu liber capiti tuo, id est Christo, servias, qui quondam radici malorum servieras compeditus.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
