Latin
Book 1, Book 5, prologus
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 5.12
Unproofread scanNot analysed yet
XI. Et quia semper Deus noster sacerdotes suos glorificare dignatur, quid Arverno de Judaeis hoc anno contigerit, pandam. Cum eosdem plerumque beatus Avitus a episcopus commoneret, ut relicto velamine legis Mosaicae, spirisaliter lecta intelligerent, et Christum filium virentis Dei, prophetica et regali e auctoritate promissum, corde purissimo in sacris litteris contemplarentur; manebat in pectoribus eorum, jam non dicam, velamen illud, quo facies Moysi obumbrabatur, sed paries, sacerdote quoque orante, ut conversi ad Dominum, velamen ab cis litterae rumperetur i quidam ex his ad sanctum Pascha, ut baptizaretur expetiit, renatusque Deo per I baptismi sacramentum, cum albatis reliquis in albis et ipse procedit. Ingredientibus autem populis portam civitatis, unus Judaeorum super caput conversi Judaei oleum feLhJum, diabolo instigante, diffudit. Quod cum cunctus abhorrens populus voluisset eunt urgere lapidibus, pontifex ut fieret non permisit. Die autem beato, quo Dominus ad coelos post redemptum hominem ascendit gloriosus, cum sacerdos de ecclesia ad basilicam psallendo procederet, irruit super synagogam Judæorum multitudo Iota sequentium, destructamque a fundamentis, camp planitiei assimilat h. Alia autem die sacerdos cis legatos mittit, dicens: Vi ego vos conGteri Dei Filium non impello, sed tamen prædico, et salem scientiæ vcstris pectoribus trado. Pastor sum enim dominicis ovibus superpositus, et de vobis illa verus Pastor, gui pro nobis passus est, dixit habere se alias oves quæ non sunt ex ovili suo, quas cum oporteat adducere, ut fiat unus grex et unus pallor (Joan. x, 16). Ideoque si vultis credere ut ego, estote unus grex, cus'ode me posito; sin vero aliud, abscedite a loco. Illi autem diu aestuantes atque dubitantes, tertia die, ut credo, obtentu pontificis, conjuncti in unum ad eum niandata remittunt, dicentes: Credimus Jesum filium Dei vivi, nobis prophetarum vocibus repromissum; et i ideo petimus ut abluamur baptismo, ne ici hoc delicto permaneamus. Gavisus autem nuntio pontifex, nocte sancta Pentecostes, vigiliis celebratis, ad baptistorium foras muraneum egreassus est v ibiquc omnis multitudo coram eo prostrata, baptimum flagitavit. At ille prae gaudio lacrymans, cunctos aqua abluens, chrismate liniens, in ainu matris Ecclesiæ (ongregavit. Flagrabant cerei, lampades refulgebant, albicabat tota civitas de grege candido: nec minus fuit urbi gaudium, quam quondam Spiritu sancto descendente super apostolos, Jerusalem videre promeruit. Fuerunt autem qui baptizati sunt, amplius quingenti. IIi vero qui baptismum perotperc noluerunt, discedentes ab illa urbe, Massiliæ redditi sunt.