# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 5.13

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 5, prologus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/5.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/5.13

XII. Transiit posthæc et Brachio abbas cellulæ anatensis. Fuit autem genere Thorinlus, in servitium Sigivaldi quondam ducis venationem exercens, sicut a'ibi scripsimus m. XIII. Ergo ut ad propositum revertamur. Chilpericus rex Chlodovechum filium suum Turonis transmisit. Qui congregato exercitu, in terminum n Turonicum, et Andegavum usque Santonas transiit, eamque pervasit, Mummolus vero patricius Guntchramni regis, cum magno exercitu usque Lemovicinum transiit, et contra Desiderium ducem Ghilperici regis bellum gessit. In quo prælio cecidere de exercitu ejus quinque millia; de 4 Desiderii vero viginti quatuor millia. Ipse quoque Desiderius fugiens vix evasit. Mummolus vero patricius per Arvernum rediit, eamque [AI. eaque] per loca exercitus ejus devastavit, et sic in Burgundiam peraccessit.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
