Latin
Book 1, Book 5, prologus
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 5.16
Unproofread scanNot analysed yet
XV. Et quia tempore illo, quo Alboinus in Italiam ingressus est, Chlothacharius et Sigibertus Suavos et alias gentes in loco illo posuerunt a; tri qui tempore Sigiberti regressi sunt, id est qui cum Alboino fuc- ]rant, contra hos consurgunt, volentes eos a regione illa extrudere ac delere. At illi oblulerunt eis tertiam partem terrae, dicentes: Simul vivere sine collisione possumus. Sed illi contra eos irati, eo quod ipsi hoc antea tenuissent, nullatenus pacificare voluerunt. Dehinc obtulerunt cis iterum isti medietatem: posthaec duas partes, sibi tertiam relinquentes. Nolentibus autem illis, obtulerunt cum terra omnia pecora, tantum ut a bello cessarent. Sed nec hoc illi acquiesceDtes, certamen expetunt. Et inter se ante certamen, qualiter uxores Suavorum dividerent, et qui quam post eorum exitum acciperet, tractant, putantes cos jam quasi interfectos babere. Sed Donini miseratio, quæjustitiamfacit, in aliam partem vo! untatem eorum retorsit. Nam confligentibus illis: erant <autem viginti sex millia Saxonum, ex quibus viginti millia ceciderunt; Suavorum quoque sex millia quadringenti, et octoginta tantum prostrati sunt: reiiqui vero victoriam obtinuerunt. Illi quoque qui ex Saxonibus remanseram, detestati sunt, nullum se eorum barbam, neque capillos incisurum, nisi prius se de adversariis ulciscerentur. Quibus Herum decertantibus, in majore excidio corruerunt, et sic a bello cessatum est c.