# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 5.19

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 5, prologus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/5.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/5.19

XVIII. Cainone vero 1 Turonico vico, dum ipso glorioso Resurrectionis Dominicæ die Missae celebrarentur, ecclesia contremuit, populusque conterritus a pavore, unam vocem decensquod ecclesia caderct: cunctique ab ea, etiam pereffractis ostiis per fugam lapsi sunt. Magna posthaec lues populum devastavit, Posthæc Guntchramnus rex ad ChildeberLum nepotem suum legatos mittit, pacem petens,, ac deprecaus eum videre. Tunc ille cum proceribus suis ad cum venit: qui ad pontem, quem PeLreum vocitant, conjuncti sunt, consalutantes atque invicem osculantes se, Guntchramnus rei ait: Evenit ianpulsu peccatorum meorum, ut absque liberis a remanerem: et ideo peto, ut hic ut hic nepos meus mihi sit filius. Et imponens eum super cathedram suam, cunctum ei regnum tradidit, dicens: Una nos parma protegat, unaque hasta defendat. Quof si filios habuero, te nihilominus tanquam unum ex his reputabo, ut illa cum eis, tecumque permaneat charitas, quam tibi hodie ego polliceor, teste Deo. Proceres vero Chitdeberti similiter pro eodem polliciti sunt. Et manducantes simul atque bibentes, dignisque se muneribus honorantes, pacifici discesserunt. Tunc ad Chilpericum regem legationem mittentes, ut redderet quod de eorum regno minuerat: quod si differret, campum praepararet ad bellum. Quod ille despiciens, apud Suessionas atque Parisios circos ædificare præcepit, eosque populis spectaculum præbens b.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
