Latin
Book 1, Book 5, prologus
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 5.2
Unproofread scanNot analysed yet
I. Igitur interempto Sigiberto rege apud Victoriacum villam, Brunichildis regina cum filiis Parisios residebat. Quod facturo cum ad eam perlatum fuisset, et conturbata dolore ac luctu, quid ageret ignoraret, Gundobaldus dux apprehensum Childebertum filium ejus parvulum furtim abstulit, ereptumque ab imminenti morta, collectisque gentibus super quas pater ejus regnum tenuerat, regem instituit, vix lustro aetatis uno jam peracto: qui die dominici Natalis regnarc; coepit. Anno igitur primo regni ejus, Cbilpericus rex Parisios venit, apprehensamque Brunicbildem apud Rothomagensem civitatem in exsilium trusit, thesaurosque ejus quos Parisios detulerat, abstulit: filias vero ejus Meldis urbe teneri præcepit. Tunc Roc. colenus cum Cenomannicis Turonis venit, et prædas egit, et muha scelera fecit: quod in sequenti qualiter a virtute beati Martini pro tantis malis quas gessit, percussus: interiit, memorabimus c.