Latin
5.20.1 to 5.20.18
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 5.20.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
XIX. His ita Beslis, audiens Chilpericus, quod Prætextatus Rothomagensis episcopus contra utititatem suam populis munera daret, eum ad se arcessiri præcepit. Quo discusso e, reperit cum eodem res Brunichildis reginae commendatas: ipsisque ablatis, eun) in exsilio usque ad sacerdotatem audientiam retineri præcepit. Conjuncto autem Concilio, exhibitus est. Erant autem episcopi qui advenerant apud Parisios, est. basilica sancti Petri apostoli. Cui rex ait: Quid tibi visum est, o episcope, ut inimicum meum Merovechum, qui filius esse debuerat, cum imita sua, id est patrui sui exore, conjungeres? An ignarus eras, quæ pro hac causa Canonum statuta sanxissent Etiamnonbic solum excessisse probaris, sed etiam cum illo egisti, datis muneribus, ut ego interficerer. Hostem autem filium patri fecisti, seduxisti pecunia plebem, ut nullus mecum fidem habitam custodiret; voluistique regnum meum in manum alterius tradere. Hæc eo dicente, infremuit multitudo Francorum, voluitque ostia basilicae rumpere, quasi ut extractum sacerdotem lapidibus urgeret: sed rex prohibuit fieri. Cumque Prætextetus episcopus ea quæ rex dixerat, facta negaret, advenerunt falsi testes, qui ostendebant species aliquas, dicentes: Hæc et hæc nobis dedisti, ut Merovecho fidem promittere deberemus. Ad hæc ille dicebat: Verum enim dicitis, vos a me sæpius muneraios, sed non hæc causa exstitit, ut rex ejiceretur a regno. Nam et cum vos mihi et equos optimos, et res præberetisnunqui poteram aliud facere, nisi et ego vos simili sorte remunerarem. Recedente vero rege ad metatum e suum, nos collecti in unum sedebamus in secretario basilicæ beati Petri. Confabulantibusque nobis, subito advenit Aetius archidiaconus Parisiacæ Ecclesiæ, salutatisque nobis, ait: Audite me, o sacerdotes Domini, qui in unum collecti estis. Aut enim hoc tempore exaltabitis nomen vestrum, et bonæ famæ gratia refulgebitis; aut certe nullus vos amodo pro Dei sacerdotibus est habiturus, si personas vestras sagaciter non erigitis, aut fratrem perire permittitis.