# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 5.23

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 5, prologus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/5.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/5.23

XX. Cum autem Justinus imperator e, amisso sensu, amens effectus esset, et per solam Sophiam augustam ejus imperium rebcretur, populi, ut in su. periore libro jam diximus (Lib. IV, cap. 33), Tiberium Caesarem elegerunt, utilem, strenuum, atque sapientero, eleemosynarium, inopumque optimum defensorem. Qui cum multa de thesauris quos Justinus aggregavit, pauperibas erogaret, et Augusta illa eum frequentius increparet, quod rempublicam redegisset in paupertatem, diceretque: Quod ego multis annis aggregavi, tu infra paucum tempus prodige dispergis, aiebat ille: Non deerit fisco nostro, tantum pauperes eleemosynam accipiant, aut captivi redimantur. Hic est enim magnus theMurus, dicente Domino: Thesaurizate vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, neque tinea corrumpit; et ubi fures non effodiunt, nec (urantar (Matth. VI, 20). Ergo de hoc quod Deus dedit, congregemus per pauperes ill cælo, ut Dominus nobis augere dignetur in saeculo. Et quia, at diximus, magnus et verus Christianus erat, dum hilari distributione pauperibus opem præstat, magis ac magis ei Dominus subministrat. Nam deambulans per palatium, vidit in pavimento domus tabulam marmoream, in qua crux Dominica erat sculpta, et ait: Cruce tua, Domine, frontem nostram munimus et pectora, et ecce crucem sub pedibus conculcamus d. Et dicto citius jussit eum auferri, defossaque tabula atque erecta, inveniunt subter et aliam hoc signum habentem. Nuntiantesque, jussit et illam auferre. Qua amota, reperiunt et tertiam: jussuque 'ejus et haec aufertur. Qua ablata, inveniunt magnum thesaurum habentem supra mille auri centenaria. Sublatumque aurum, pauperibus adhuc abundantius, ut consueverat, subministrat: nec ei Dominus aliquid deGcere fecit e pro bona voluntate sua. Quid ei in poseterum Dominus transmiserit, non omittam. Narses illc dux Italiae f, cum in quadam civitate domum magnam haberet, in Italiatn cum multis lhesauris egressus g, ad supra memoratam urbem advenit ibique in domo sua occulte cisternam magnam fodit, in qua multa millia centenariorum auri argentique reposuit: ibique interfectis consciis, Ulli tantummodo seni per juramentum condita commendavit. Defunctoque Narsete haec sub terra latebant. Cumquc supradictus senex hujus eleemosynas assidue cerneret, pergit ad eum, dicens: Si, inquit. mihi aliquid prodest, magnam rem tibi, Cæsar, edicam, Cui ille: Die, ait, quod volueris. Proderit enim tibi, si quiddam nobis profuturum esse narraveris, Thesaurum, inquit, Karsetis reconditum habeo, quod in extremo vitæ positus celare non possum. Tunc Cæsar Tiberius gavisus, mittit usque ad locum pueros suos: praecedente vero sene, hi sequuntur attoniti. Pervenientesque ad cisternam, deopertamque ingrediuntur, in qua tantum aurum argentumque reperiunt, ut per multos dies vii evacuaretur a deportantibus. Et ex hoc ille amplius bilari erogatione dispensavit egenis.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
