Latin
Book 1, Book 5, prologus
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 5.25
Unproofread scanNot analysed yet
XXII. Tunc Vuinnochus i Britto in summa abst! -nentia a Britanniis venit Turonis, Hierosolymam accedere cupiens, nullum aliud vestimentum nisi de pellibus ovium lana privatis habens: quem nos quo facilius teneremus, quia nobis religiosus vae videbatur, presbyterii gratia honoravimus a. Ingitrudis autem religiosam consuetudinem habebat, aquam de sepulcro sancti Martini colligere: qua aqua deficiente, rogat vas cum vino ad beati tumulum depor. tari. Transacta autem nocte, id eiinde hoc presbytero præsente assumi mandavit, et ad se delato, ait presbytero i Aufer hinc vinum, et unam tantum guttam de aqua benedicta, unde parum superest, effunde b. Quod cum fecisset, mirum dictu, vasculum quod semiplenum erat, ad unius guttæ descensum impletum est. Idem bis aut ter ita vacuatum, per unam tantum guttam est impletum: quod non ambigitur et in hoc beati Martini fuisse virtutem.