Latin
Book 1, Book 5, prologus
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 5.30
Unproofread scanNot analysed yet
XXVII. Dehine Turonici, Pictavi, Daiocassini, Cenomannici, Andegavi, cum aliis multis in Britanniam ex jussu Chilperici regis abierunt: et contra Warochum a, filium quondam Macliavi, ad. Vicinoniam L fluvium resident. Sed ille dolose per noctem super Saxones Baiocassinos rucns, maximam exinde partem interfecit. Post die autem tertia, cum ducibus regis Chilperici pacem faciens, et filium suum in obsidatum donans, sacramento se constrinxit, quod fidelis regi Chilperico esse deberet. Venetos quoque civitatem refudit, sub ea conditione, ut si mereretur ]eam per jussionem rcgis regere, tributa vel omnia, quæ exinde debchanlur, annis singulis nullo admonente dissolveret. Quod cum factum fuisset, clercitus ab eo loco remotus est. Posthæc Chilpericus rex de pauperibus et junioribus ecclesiae rel basilicæ bannos jussit exigi, pro eo quod in exercitu non ambulassent. Non enim crat consuetudo, ut hi ullam exsolverent publicam functionem. Posthæc Warochus obliviscens promissionis suae, volens irrumpere quod fecerat, Eunium episcopum Veneticæ urbis ad Chilpericum regen dirigit. At ille ira commotus, objurgatum cum exsilio damnari praecepit.