# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 5.31

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 5, prologus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/5.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/5.31

X I. VIII. Anno quoque quarto Childeberti, qui fuit decimus octavus Guntchramni et Chiperici regum, apud Cavillonum civitatem synodus facta est, cxjussu principis Guntchramni; discussisque diversis causis, contra Salonium et Sagittarium episcopos iteratur illa antiqua calamitas d. Objiciuntur eis crimina: et non solum de adulteriis, verum etiam de homicidiis accusantur. Sed haec per poenitentiam purgari censentes episcopi!, iliud est additum f, quod essent rei majestatis, et patriae proditores. Qua de causa ab episcopatu discincti [ AI. dejecti ], in basilicam beati Marcelli sub custodia detruduntur. Ex qua per fugam lapsi, discesserunt per diversa vagantes, donec in civitatibus eorum alii subrogati sunt I.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
