# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 5.36

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 5, prologus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/5.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/5.36

XXXIII. Apud e autem Parisios mulier quaedam ruit in crimen, asserentibus multis, quasi quod relicto viro cum alio misceretur. Igitur parentes illius accesserunt ad patrem, dicentes: Aut idoneam redde filiam tuam, aut certe moriatur, ne stuprum hoc generi nostro notam infligat. Novi, inquit pater, ego CHam meam bene idoneam, nec est verum verbum hoc, quod mali homines proloquuntur. Tamen ne crimen consurgat ulterius, innocentem eam faciam sacramento. Et illi: Si, inquiunt, est innoxia, super tumulum hoc beati Dionysii martyris sacramentis affirma. Factam, inquit pater. Tunc inito placito ad basilicam martyris sancti conveniunt, elevolisque pater manibus super altarium, juravit filiam non esse culpabilem. Econtrario vcro perjurasse eum alii a parte i viri pronuntiant. Ilis ergo altercantibus, evaginatis gladiis in se invicem proruunt, atque ante ipsum altarium se trucidant. Erant autem majores natu et primi apud Chilpericum regem. Sauciantur multi gladiis, respergitur sancta humano cruore basilica, ostia jaculis fodiuntur et ensibus, atque usque act ipsum sepulcrum tela iniqua desæviunt. Quod dum vix mitigatur, locus officium perdidit J, donec ista omnia ad regis notitiam pervenirent. Hi vero properantes ad praesentiam principis, non recipiuntur in gralhun; sed ad episcopum loci illius remitti eos jussum est, ut si de hoc facinore culpabiles invenirentur, non convenienter sociarentur communioni. Tunc ab episcopo Ragnemodo 1, qui Parisiacae Ecclesiæ praeerat, componentes qui [ At. quae ] male gesserant, in communionem ecclesiasticam sunt recepti. Mulier vero non post multis dicbus cum all judicium vocaretur, laqueo vitam finivit.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
