Latin
5.4.1 to 5.4.15
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 5.4.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
III. Cum autem ibidem commorarentur, collecti aliqui de Campania, Suesslonas urbem aggrediuntur, fugataque ex ea Fredegunde regina, atque Ch! odo-. echo filio Chilperici, volebant sibi subdere civitatem. Quod ut Chilpericus reg comperit g, cum exercitu illuc direxit, mittens nuntios ne sibi injuriam facerent, et excidium de utroque eveniretexercitu. Illi autem haec negligentes, praeparantur ad bellum: commissoque praelio invaluit pars Chilperici, atque fugavit partem sibi adversam, multos ex ea strenuos atque utiles viros prosternens, fugatisquc reliquis Suessionas ingreditur. Quae postquam acta sunt, rex propter conjugationem Brunichildis, suspectum habere caepit Merovechum filium suum, dicens, hoc praelium ejus nequitia surrexisse: spoliatumque ab armis, datis custodibus libere custodiri praecepit, tractans quid de eo in posterum ordinaret. Godinus autem, qui a sorte Sigiberti se ad Chilpericum transtulerat, et multis ab eo muneribus locupletatus est, caput belli istius fuit; sed in campo victus, primus fuga dilabitur: villas vero quas ei rex a fisco in territorio Suessionico indulserat, abstulit, et basilicæ contulit beati Medardi. Ipse quoque Godinus non post multum tempus repentina morte praeventus, interiit. Cujus conjugem Rauchingus i accepit, vir omni vanitate repletus, superbia tumidus, elatione protervus; qui se ita cum subjectis agebat. ut non cognosceret in se aliquid humanitatis habere, sed ultra modum humanae malitiae atque stultitiae i in suos desæviens, nefanda mala gerebat. Nam si ante eum, ut assolet k, convivio urentem puer cereum tenuissei, nudari ejus tibias faciebat, atque tandiu in his cereum comprimi, donec lumine privarctur; iterum cum illuminatus fuisset, similiter faciebat, usque dum totae tibiae famuli tenentis exurerentur. Quod si vocem emittere, aut se de loco illo alia in parte movere conatus fuisset, nudus illico gladius imminebat; fiebatque ut hoc Dente, iste magna lætitia exsu! taret.