# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 5.4.16-32

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, 5.4.16 to 5.4.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/5.4.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/5.4.16

Aiebant enim quidam, eo tempore duos de famulis ejus, ut saepe contingit, mutuo se amore di- Icxisse, virum scilicet et puellam. Cumque haec dilectio per duorum annorum aut eo amplius spatia traheretur, conjuncti pariter ecclesiam petierunt. Quod cum Rauchingus comperisset, accedit ad sacerdotem loci; rogat sibi protinus reddi suos famulos excusatos. Tunc sacerdos ait ad eum: Nosti enim quæveneratio debeat impendi ecclesiis Dei. Non enim poteris eos accipere, nisi ut fidem facias de perlnanente eorum conjunctione; similiter et ut de omni pœna corporali liberi maneant, repromiuas ). At ille, cum diu ambiguus cogitatione siluisset, tandem coo versus ad sacerdotem, posuit manus suas super altari cum juramento, dicens: Quia nunquam erunt a me separandi, sed potius ego faciam, ut in hac con. junctione permaneant: quia quanquam mihi molestum fuerit, quod absque mei consilii conniventia m talia sint gesta, illud ta.nen libens amplector, quod nec hic ancillam alterius, neque hæc eXtranei servum acceperit. Credidit sacerdos ille simpliciter promissioni hominis callidi, reddiditque homines excusalos. Quibus ille acceptis, et gratias agens, abscessit ad domum suam; et statim jussit elidi arborem, truncatamque columnam ejus per capita cuneo scissam a praecepit excavari, effossaque in altitudine trium aut quatuor pedum humo, deponi vas jubet in foveam. Ibique puellam ut mortuam componens, puerum desuper jactari praecepit: positoque opertorio, fossam humo replevit, sepelivitque eos viventes, dicens: Quia non frustravi juramentum meum, ut non separarentur hi in sempiternum. Quae cum sacerdoti nuntiata fuissent, illuc cucurrit velociter, et increpans hominen, vix obtinuit ut detegerentur. Verumtamen puerum vivum extraxit, puellam vero reperit suffocatam. In talibus enim operibus valde nequissimus erat, nullam aliam habens potius utilitatem, nisi in cachinnis ac dolis, omnibusque perversis rebus. Unde non immerito taliter excessit a vita, qui talia gessit cum frueretur hac vita, quod in posterum digesturi sumus (lib.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
