Latin
5.43.1 to 5.43.20
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 5.43.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
XL. Igitur. post mortem fillorum Chilperici, rex mense Octobri in Cotia silva p! enus luctu cum conjugc residebat. Tunc Chlodovechum filinm suum Crennacum, faciente regina, transmisit, ut scilicet et ipse ab hoc interitu deperiret. Graviter ibi his diebus morbus ille, qui fratres interfecerat, sæviebat; sed nihil ibidem incommodi pertulit. Ipse enim rex Calam b Parisiacae civitatis villam advenit. Post paueos vero dies Chlodovechum ad se venire praecepit: eni qualis interitus fuerit, dicere non pigebit. Igitur cum in supradicta vilia apud patrem habitaret, cœpit immature jactare, vel dicere: Ecce mortuis fratribus meis ad me restitit omne regnum: mihi universæ Galliæ subjicientur, imperiumque universum mihi fata largita sunt. Ecce inimicis in manu positis inferam quæcunque placuerit. Sed et de noverca sua Fredegunde regina non condecibiłia detrectabat. Quæ illa audiens, pavorc nimio terrebatur. Post dies vero aliquot, adveniens quidam ait reginæ: Ut orbata filiis sedeas, dolus id Chlodovechi est operatus. Nam ipse concupiscens unius ancillarum tuarum filianl, maleficiis. tuos per matrem ejus filios interfecit: Meoque moneo ne speres de te melius, cum libi spes per qnam regnare debueras sit ablata. Tunc regina timore perterrita, et furore succensa, nova orbitate compuncta, apprehensa puella in quam oculos injecerat Chlodovechus, et graviter verberata, incidi comam capitia ejus jussit, ac scissae sudi impositam deligi ante metatun Chlodovechi praecepit. Matre qnoque puellæ religata, et tormentis diu cruciata, elicuit ab ea professionem, quae hos sermones veros i esse firmaret. Regi exinde hæc et alia hujuscemodi Insinuans, vindictam de Chlodovecho poposcit. Tunc rex in venationem directus, eum praecepit arcessiri secretius. Quo adveniente, ex jussu regia apprehensus in manicis a Desiderio e atque Bobone ducibus, nudatur armis et vestibus, ac vili indumento contectus reginæ vinctus adducitur.