# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 5.46

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 5, prologus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/5.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/5.46

XLIII. Maurilio a Cadurcensis urbis episcopus graviter aegrotabat ab humore podagrico, sed super hos dolores, quos ipse humor commovit, magnos sibi cruciatus addebat; nam sæpe candens ferrum tibiis ac pedibus defigebat, quo facilius cruciatum sibi amplius adderet. Sed cum episcopatum ejus multi expeterent, ipsi Ursicinum I, qui quondam referendarius Ultrogotthæ reginæ fuerat, elegit. Quem dum adhuc viveret, benedici deprecans, migravit asaeculo. Fuit autem valde elecmosynarius, in Scripturis ecclesiasticis valde instructus, ita ut seriem diversarum generationum, quæ in libris veteris Tes. tamenu describitur, quod a multis difficile retinetur, hic plerumque memoria recenseret. Fuit etiam et in judiciis justus, ac defendens pauperes ecclesiæ suæ de manu malorum judicum, juxta illud Job: Conservavi cgenum de manu potentis; et inopi cai non erat adjutor, auxiliatus sum. Os vidua benedixit me, cum essem oculus cœcorum, pes claudorum, et invalidorum pater (Job. XXIX, 12-16).

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
