# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 5.47.26-51

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, 5.47.26 to 5.47.51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/5.47.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/5.47.26

Ad hæc ego: Intellige quia Pater in Filio, et Filius in Patre, in una semper deitate subsistit. Nam ut cognoscas Patrem Filii facere voluntatem, si in Lc fides evangelica manet, audi quia ipse Jesus Deus noster, cum ad resuscitandum venit Lazarum, ait: Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti tile: et ego sciebam quia semper me audis. Sed propter turbam quæ circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti (JoaM. XI. 41, 42). Sed et cum ad passionem venit, ait: Paler, clarifica me claritate quam habui apud temetipsum, primquam mundus fieret (Joan. XVII, 5). Cui Pater de coelo respondit: Et clarificavi, et iterum clarificabo (Joan. xii, 28). Æqualis est ergo Filius in deitate, non minor, sed neque aliquid minus babens. Nam si Deum conliteris, necesse est integrum fatearis, et nihil egentem; si vero integrum esse negas, Deum esse non credis. Et ille: Ex assumpto homine caepit Dei Filius vocitari; nam erat quando non crat. Et ego: Audi David dicentem ex persona Patris: Ex utero ante lucifeтum genui te (Psal. CII, 3). Et Joannes evangelista ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Dena erat Verbum (Joan. I, i ). Hoc ergo Verbum curo factum cat, et habitavit in nobis, per quem facta sunt omnia (Joan. I, 14. 3). Nam vos cæcati veneno pcrsuasionis, nihil dignum de Deo sentitis. Et ille: Nunquid et Spiritum sanctum Deum dicitis, aut æqualem Patrl Filioque decernitis? Cui ego: Una in tribus est voluntas, potestas, operatio: unus Deus in trinitate, et trinus in unitatc. Tres personæ, sed unum regnum, una majestasuna potentia onlnipotentiaque. Et ille: Spiritus sanctus, inquit, quem æqualem Patri profertis ac Filio, utrisque minor accipitur, quia et a Filio promissus, et a Patre legitur missus.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
