# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 5.50

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 5, prologus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/5.50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/5.50

XLVII. Eo i tempore et Dalmatius Ruthenae civitatis episcopus, migravit a sæculo, vir in omni sanctitate praecelsus abstineas vel [1. el] a cibis, vel a concupiscentiis carnis; valde eleemosynarius, et cunctis humanus, in oratione et vigiliis satis stabilis. Ecclesiam construxit, sed dum eam ad emendationem sæpius destruxit, incompositam dereliquit. Post cujus obitum multi, ut fit, episcopatum expetunt. Transobadus vero presbyter, qui quondam archidiaconus ejus fuerat, maxime in hoc intendebat, Jidus quod filium suum cum Gogone, qui tunc regis erat nutritius, commendaverat. Condiderat autem episcopus testamentum, nquo regis exenium k, qui post ejus obitum acciperet, indicabat, adjurans terrihilibus sacramentis, ut in ecclesia Illa non ordinaretur extraneus, non cupidus, non conjugati vinculo nexus, sed ab his omnibus expeditus, qui in solis tantum dominicis laudibus degebat, substitueretur. Transobadus autem presbyter epulum in ipsa urbe clericis præparat. Residentibus autem illis, unus presbyterorum cœpit antistitem memoratum impudicis blasphemare a sermonibus; et usque ad hoc erupit, ut eum delirum et fatuum nominaret. Hæc eo dicente, pincerna poculum oblaturus advenit. At ille acceptum dum ori proximat, tremere coepit, laxatoque de manu calice, super illun1 [AI. atium], gui sibi erat proximus, caput reclinans, reddidit spiritum, ablatusque ab epulo ad sepulerum, humo contectus est. Posthaec relecto testamento antistitis in praesentia Childeberti regis ac procerum ejus, Theodosius h, qui tunc archidiaconatu urbis illius potiebatur, episcopus ordinatus est.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
