Latin
Book 1, Book 5, prologus
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 5.51
Unproofread scanNot analysed yet
XLVIII. Audiens autem Chilpericus omnia mala quæ faciebat Leudastes ecclesiis Turonicis, et omni populo,1 Ansoualdum illuc dirigit: qui veniens ad festivitatem sancti Martini, data nobis et popnlo optione, Eunomius in comitatum erigitur. Deniqae Leudastes cernens se remotum, ad Chilpericum dirigit, dicens: Usque nunc, o piissime rea, custodivi civitatem Turonicam; nunc autem me ab actione remoto, vide qualiter custodiatur. Nam noverte quia Gregorius episcopus cam ad filium Sigi- -berti tradere destinat. Quod audiens rex, ait: Ne-. quaquam, sed quia remotus es, ideo haec apponis. Et ille: Majora, inquit, de te ait episcopus. Dicit enim reginam tuam in adulterio cum episcopo Bertchramno misceri. Tunc iratus rex, caesum pugnis et calcibus, oneratum ferro recludi praecepit in carcere.