# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 5.51

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 5, prologus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/5.51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/5.51

XLVIII. Audiens autem Chilpericus omnia mala quæ faciebat Leudastes ecclesiis Turonicis, et omni populo,1 Ansoualdum illuc dirigit: qui veniens ad festivitatem sancti Martini, data nobis et popnlo optione, Eunomius in comitatum erigitur. Deniqae Leudastes cernens se remotum, ad Chilpericum dirigit, dicens: Usque nunc, o piissime rea, custodivi civitatem Turonicam; nunc autem me ab actione remoto, vide qualiter custodiatur. Nam noverte quia Gregorius episcopus cam ad filium Sigi- -berti tradere destinat. Quod audiens rex, ait: Ne-.quaquam, sed quia remotus es, ideo haec apponis. Et ille: Majora, inquit, de te ait episcopus. Dicit enim reginam tuam in adulterio cum episcopo Bertchramno misceri. Tunc iratus rex, caesum pugnis et calcibus, oneratum ferro recludi praecepit in carcere.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
