Latin
5.53.68 to 5.53.86
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 5.53.68-86
Unproofread scanNot analysed yet
Et licet canonibus essent contraria, pro causa tamen regis impleta sunt. Sed nec hoc sileo, quod Rigunthis regina condolens doloribus meis, jejunium cum omni domo sua celebravit, quousque puer nuntiaret me omnia sic implesse, ut fuerant instituta. gitur regressi sacerdotes ad regem, aiunt: Impleta sunt omnia ab episcopo quae imperata sunt, o rex. Quid nunc ad te, nisi ut cum Bertchramno accusatore fratris, communione priveris? Et ille: Non, inquit, ego nisi audita narravi. Quærentibus illis, quis haec dixerit? respondit se haec a Leudaste audisse. tHe au! em secundum infirmitatem vel consilii, vel propositionis suæ, jam fugam inierat. Tunc placuit omnibus sacerdotibus, ut sator scandali, inficiator reginæ, accusator episcopi, ab omnibus arceretur ecclesiis, eo quod se ab audientia subtraxisset. Unde et epistolam subscriptam aliis episcopis qui non adfuerant transmiserunt. Et sic unusquisque in locum suum regressus est. Leudastes vero haec audiens, basilicam sancti Petri Parisios expetiiL Sed cum audisset edictum regis, ut in suo regno a nullo cogeretur; et præsertim quod filius ejus, quem domi reliquerat, obiisset, Turonis occulte veniens, quæ optima habuit, in Biturico transposuit. Prosequentibus vero regalibus pueris, ipse per fugam labitur. Capta quoque exor ejus in pagum Tornacensem exsilio retruditur. At Riculfus clericus ad interficiendum deputatur, pro cujus vita vix obtinui: tamen de tormentis excusare non potui Nam nulla res, nullum metallum tanta verbera potuit sustinere, sicut hic miserrimus. Ab hora tertia diei, revinctis post tergum manibus,suspensus ad arborem dependebat; ad horam vero nonam depositus, extensus ad trocleas cædebatur fustibus, virgis, ac ac loris duplicibus, et uon ab uno vel duobu3 sed quot accedere circa miseros potuissent artus, lot cæsores erant. Cumautem jam in discrimine esset, tunc aperuit veritatem, et arcana doli publice patefecit.