Latin
Book 1, Book 5, prologus
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 5.54
Unproofread scanNot analysed yet
LI. Et licet de beati Salvii episcopi collocutione superius (Cap. A5) memorare debueram, sed quia mente excessit, esse sacrilegum non arbitror, si ill posterum scribatur. Igitur cum vare post synodum memoratam regi jam dicto, ad propria redire veliemus, nun ante discedere placuit, ni-i hunc virum libatis osculis linqueremus. Quem quæsitum in atrio Brinnacensis domus reperi. Cui dixi, quia jam eram ad pcopria rediturus. Tunc remoti paululum, dum hinc inde sermodnaremur, ait mihi: Videsne super hoc tectum quæ ego suspicio? Cui ego: Video enim supertegulum, quat! nuper rex pani præcepit. Et ille: Aliud, inquit, non aspicis? Cui ego: Nihil aliud, inqllilm, video. Suspicabar enim quod aliquid jocu! ariler loqueretur. Et adjeci: Si tu aliquid magis cernis, enarra. At ille alla trahens suspiria, ait: Video ego evaginatum irae divinæ gladium super donnum bane dependentem. Verumtamen non fefellit dictio sacerdotem; nam post dies viginti, duo filii regis, quos superius (Cap. 35) mortuos scripsimus, obierunt. Explicitus est liber quintus, finitus in anno quinto Childeberti regia.