# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 5.7

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 5, prologus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/5.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/5.7

VI. Anno vero e quo supra, id est quo mortuo Sigiberto Childebertus filius ejus regnare coepit, multæ virtutes ad sepulcrum beati Martini apparuerunt, quas in illis libellis scripsi, quos de ipsius miraculis componere tentavi. Et licet sermone rustico, tamen celare passus non sum, quæ aut ipse vidi, aut a fidelibus relata cognovi. Hic tantum quid negligentibus evenerit, qui post virtutem cœlestem terrena medicamenta quaesierunt, exsolvam: quia sicut per gratiam sanitatum, ita et per castigationem stut- I lorum virtus ejus ostenditur. Leonastes Biturigus archidiaconus, decidentibus cataractis, lumine caruit Oculorum. Qui cum per multos medicos ambulans, nihil omnino visionis recipere posset, accassit ad basilicam beati Martini: ubi per duos aut tres menses consistens, et jejunans assidue, lumen ut reciperet Oagitabat. Adveniente autem festivitate, clarificatis oculis cernere coepit; regressus quoque domum, vocato quodam Judaeo, ventosas quarum beneficio oculis lumen augeret, humeris superponit. Decidente quoque sanguine, rursus in recidivam caecitatem redigitur. Quod cum factum fuisset, rursum ad tempium sanctum regressus est. Ibique iterum longo spatio commoratus, lumen recipere uon nieruit. Quod ei ob peccatum non præstitum rear, juxta u dominicum oraculum: Qui habet, dabitur d, ct abundabit: et gui non habel, ipsum quod habet auferetur ab eo (Matth. XIII, 12). Et illud: Ecce sanus factus es, jana noli peccare, ne quid tibi delerius eveniat (Joan. v, 14). Nam perstitisset hie in sanitate, si Judaeum non induxisset super divinam virtutem. Tales enim admonet et arguit Apostolus, dicens: Nolite enim jugum ducere cum infidelibus. Quœ enim participatio justitiœ curn iniquitate? Aut quœ societas lucis cum tenebris o? Quœ autem communicatio Christi cum Belial? Aut quœ para fideli cum infideli? Quia autem consensus templo Dei cum idolis? Vos estis enim templum Dei vivi. Proplerea exite de medio eorum, et separamini ab his, ait Dominus t (II Gor. VI, 14-17 ). Ideo doceat unumquemque Christianum haec causa, ut quando cœlestem accipere meruerit medieinam, terrena non requirat studia.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
